- ANTRONIA
- ANTRONIAurbs in Messenia Peloponnesi regione, ab antris, e quibus molares lapides exciduntur, appellata. Straboni Antron dicitur, itemque Stephano, qui Thessaliae urbem esse scribit. Ab hac Antronii asini dicti, de magnis corpore, et stolidis mente. Hesych. Ἄντρων, πόλις Θεςςαλίας, ἔνθεν Ἀντρώνιος ὄνος. Ita enim legendus ille locus, ubi vulgo male divisim, et ὄγκος pro ὄνος legi solet. Ego potius Antronios asinos a lapidibus molaribus dictos putem, quos ὄνους Graeci vocant. Item Antronis asinus castellum in Phthiotica plaga, cuius meminit Strabo l. 9. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.